Gen 38:13
|
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
|
Ios 2:2
|
Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram.
|
Ios 10:17
|
Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
|
Idc 4:12
|
Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor:
|
II Reg 6:12
|
Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.
|
II Reg 11:3
|
Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.
|
II Reg 11:10
|
Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam?
|
III Reg 2:29
|
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam, filium Jojadæ, dicens: Vade, interfice eum.
|
IV Reg 17:26
|
Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samriæ, ignorant legitima Dei terræ: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.
|
Iudith 5:1
|
Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent,
|