Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Nuntiatum

Ios 9:24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
I Reg 19:19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.
I Reg 23:7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.
II Reg 15:31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom, dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.
II Reg 19:1 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum:
III Reg 2:41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.