Ex 13:22
|
Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
|
Num 22:30
|
Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.
|
Idc 19:30
|
Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Ægypto, usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
|
Tob 3:17
|
Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me præbui.
|
Tob 5:24
|
Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum.
|
Mt 9:33
|
Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël.
|
Mt 21:16
|
et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
|
Mt 21:19
|
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
|
Mt 21:42
|
Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
|
Mc 2:25
|
Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
|
Io 7:46
|
Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
|