Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Nullus

Ex 16:19 Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
Ex 34:3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
Lev 16:17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.
Deut 11:25 Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
Ios 1:5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Idc 3:29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
Idc 4:20 Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? respondebis: Nullus est.
Idc 21:1 Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
Iudith 14:10 Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.
Ier 38:24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba hæc, et non morieris.