Gen 2:11
|
Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
|
Gen 2:14
|
Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
|
Gen 41:52
|
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
|
Num 17:3
|
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
|
Num 26:46
|
Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.
|
Ios 14:15
|
Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a præliis.
|
I Reg 25:3
|
Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
|
III Reg 14:21
|
Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare cœpisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
|
III Reg 15:10
|
et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha, filia Abessalom.
|
IV Reg 12:1
|
Anno septimo Jehu regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
|
IV Reg 14:2
|
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
|
I Par 2:29
|
Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.
|
I Par 4:3
|
Ista quoque stirpes Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
|
Ezech 39:16
|
Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.
|
Rom 2:24
|
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
|