Gen 15:1
|
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
|
Gen 28:1
|
Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:
|
Gen 33:10
|
Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
|
Gen 35:17
|
ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
|
Num 10:31
|
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
|
Num 22:12
|
Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
|
Ios 1:9
|
Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
|
Ruth 3:11
|
Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.
|
I Reg 22:5
|
Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
|
I Reg 28:13
|
Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra.
|
II Reg 13:12
|
Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc.
|
II Reg 13:25
|
Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
|
III Reg 17:13
|
Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
|
IV Reg 4:16
|
dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
|
IV Reg 6:16
|
At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.
|
IV Reg 19:6
|
Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
|
Tob 4:23
|
Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
|
Tob 5:26
|
Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
|
Tob 7:12
|
dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.
|
Iob 10:2
|
Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
|
Ps 36:1
|
Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem;
|
Ps 36:7
|
Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias.
|
Prov 3:27
|
Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac.
|
Prov 9:8
|
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
|
Prov 20:13
|
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus.
|
Prov 22:24
|
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso;
|
Prov 22:26
|
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis;
|
Prov 23:4
|
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.
|
Prov 23:13
|
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur.
|
Prov 23:20
|
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt;
|
Prov 31:4
|
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
|
Eccles 7:17
|
Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
|
Eccli 4:32
|
Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.
|
Eccli 4:34
|
Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.
|
Eccli 4:35
|
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
|
Eccli 5:1
|
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
|
Eccli 5:10
|
Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
|
Eccli 6:1
|
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
|
Eccli 7:1
|
Noli facere mala, et non te apprehendent:
|
Eccli 7:4
|
Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.
|
Eccli 7:6
|
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua.
|
Eccli 7:9
|
Noli esse pusillanimis in animo tuo:
|
Eccli 7:13
|
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.
|
Eccli 7:14
|
Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona.
|
Eccli 7:15
|
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
|
Eccli 7:20
|
Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.
|
Eccli 7:21
|
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.
|
Eccli 8:8
|
Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
|
Eccli 8:15
|
Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
|
Eccli 9:7
|
Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
|