Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Nescitis

Ezech 17:12 Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
Mt 20:22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Mc 4:13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Mc 10:38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
Lc 9:55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.
Rom 6:16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
I Cor 3:16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
I Cor 5:6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
I Cor 6:3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia?
I Cor 6:15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.
I Cor 9:13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
I Cor 9:24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.