I Reg 14:50
|
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiæ ejus Abner, filius Ner, patruelis Saul.
|
I Reg 14:51
|
Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel.
|
I Reg 26:5
|
Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiæ ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,
|
I Reg 26:14
|
clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem?
|
II Reg 2:8
|
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
|
II Reg 2:12
|
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
|
II Reg 3:6
|
Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
|
II Reg 3:23
|
Et Joab, et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
|
II Reg 3:25
|
Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum, et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis?
|
II Reg 3:28
|
Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner,
|
II Reg 3:37
|
Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
|
III Reg 2:5
|
Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.
|
III Reg 2:32
|
Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:
|
I Par 8:33
|
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
|
I Par 9:36
|
Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
|
I Par 9:39
|
Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
|
I Par 26:28
|
Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.
|