Ios 11:18
|
Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
|
Eccles 4:17
|
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
|
Ezech 24:12
|
Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
|
Act 14:3
|
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
|
Act 27:9
|
Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
|