Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Multa

I Reg 27:12 Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israël: erit igitur mihi servus sempiternus.
Ps 31:10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Ps 39:6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
Eccli 16:6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
Eccli 27:27 Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.
Eccli 31:13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.
Eccli 34:12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
Eccli 43:29 Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
Eccli 43:36 Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus.
Lc 3:18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
Io 8:26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
Io 10:32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
Io 20:30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
II Cor 7:4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
III Io 1:13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.