Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Mulieres

Sap 3:12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
Isa 27:11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
Isa 32:9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Lam 5:11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Bar 6:42 Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum:
Mich 2:9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
I Cor 14:34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
Eph 5:22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
Col 3:18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
I Tim 3:11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.