Gen 3:12
|
Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
|
Lev 12:2
|
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ.
|
Lev 15:18
|
Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
|
Lev 15:19
|
Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
|
Lev 15:25
|
Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
|
Lev 18:23
|
Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
|
Lev 20:16
|
Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
|
Num 30:4
|
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
|
I Reg 28:24
|
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
|
IV Reg 4:1
|
Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
|
IV Reg 6:28
|
Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.
|
Prov 9:13
|
Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
|
Prov 11:16
|
Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
|
Prov 12:4
|
Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
|
Eccli 7:28
|
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo
|
Eccli 25:30
|
Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
|
Eccli 26:2
|
Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
|
Eccli 26:11
|
Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.
|
Eccli 26:18
|
Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
|
Mc 5:33
|
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
|
Mc 7:25
|
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
|
Lc 13:12
|
Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
|
Lc 22:57
|
At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
|
Io 4:21
|
Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
|
Io 8:10
|
Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
|
Io 16:21
|
Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
|
Io 19:26
|
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
|
Io 20:13
|
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
|
Io 20:15
|
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
|
I Cor 7:4
|
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
|
I Cor 7:39
|
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
|
I Tim 2:11
|
Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
|