Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Mortuus

Gen 36:33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
Idc 2:8 Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
I Reg 25:1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
I Reg 31:6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
II Reg 4:10 quoniam eum, qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.
II Reg 12:18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?
II Reg 12:19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est.
III Reg 3:19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
III Reg 22:37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,
IV Reg 1:17 Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium.
IV Reg 13:20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
IV Reg 13:24 Mortuus est autem Hazaël rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.
I Par 1:44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
I Par 2:30 Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
I Par 10:13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
I Par 23:22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Eccli 30:4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
Lc 16:22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.