Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Morte

Num 15:35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
Idc 13:22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
I Reg 22:16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
Sap 2:20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Ier 26:8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
Ezech 3:18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezech 33:14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,