Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Montes

Idc 5:5 Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
II Reg 1:21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
Iudith 16:18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
Ps 96:5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
Ps 113:4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Ps 124:2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Eccli 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Isa 54:10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Ezech 6:3 et dices: Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
Ezech 36:1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audite verbum Domini.
Nah 1:5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.