Tob 8:10
|
Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
|
Ps 4:2
|
Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
|
Ps 6:3
|
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
|
Ps 9:14
|
Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
|
Ps 30:10
|
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
|
Ps 50:3
|
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
|
Ps 55:2
|
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
|
Ps 56:2
|
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
|
Ps 85:3
|
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;
|
Ps 122:3
|
Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
|
Eccli 30:24
|
Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te.
|
Eccli 36:1
|
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
|
Eccli 36:14
|
Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
|
Eccli 36:15
|
Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.
|
Mt 9:27
|
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
|
Mt 15:22
|
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
|