Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Merari

Gen 46:11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
Ex 6:16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Ex 6:19 Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas.
Num 3:17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
Num 3:20 Filii Merari: Moholi et Musi.
Num 3:33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:
Num 4:29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,
Num 4:42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,
Num 4:45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.
Num 7:8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Num 10:17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
Num 26:57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
Ios 21:7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Ios 21:34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
Ios 21:38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
I Par 6:1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.
I Par 6:16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
I Par 6:19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
I Par 6:29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
I Par 6:44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
I Par 6:47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
I Par 6:63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
I Par 6:77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus:
I Par 9:14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
I Par 15:6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti.
I Par 15:17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ.
I Par 23:6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
I Par 23:21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
I Par 24:26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
I Par 24:27 Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
I Par 26:10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
I Par 26:19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
II Par 29:12 Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
II Par 34:12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.
I Esd 8:19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti:
Iudith 8:1 Et factum est, cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,
Iudith 16:8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.