Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Memor

Ps 19:4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
Ps 73:2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
Ps 73:18 Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Ps 76:12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum;
Ps 86:4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
Ps 88:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
Ps 104:8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes;
Ps 118:49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Ps 118:52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
Ps 118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Ps 136:7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Ps 142:5 Memor fui dierum antiquorum: meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.
Eccli 14:12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.
Eccli 38:23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
Eccli 42:15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
II Tim 2:8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
Apoc 2:5 Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.