Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Melius

Gen 29:19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
Ruth 2:22 Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
II Reg 17:14 Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
IV Reg 5:23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
Iudith 7:16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros.
Ps 36:16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas;
Prov 15:16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
Prov 15:17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
Prov 16:8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Prov 16:19 Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Prov 21:9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Prov 21:19 Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
Prov 22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.
Prov 25:7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
Prov 25:24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Eccles 4:9 Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.
Eccles 6:9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
Eccles 7:2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
Eccles 7:3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccles 7:6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;
Eccli 33:22 Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
Lam 4:9 TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
Ion 4:8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
I Cor 7:9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
I Petr 3:17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
II Petr 2:21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.