Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Melchom

IV Reg 23:13 Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
I Par 20:2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;
Ier 49:1 Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
Ier 49:3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai: clamate, filiæ Rabbath, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
Amos 1:15 Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus.
Soph 1:5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;