I Reg 15:1
|
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini.
|
Tob 12:3
|
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
|
Ps 40:13
|
Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
|
Ps 118:95
|
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
|
Isa 58:2
|
Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt.
|
Isa 60:9
|
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
|
Ier 5:22
|
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
|
Lam 3:2
|
ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
|
Osee 8:2
|
Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
|
Io 9:4
|
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
|