Esth 4:10
|
Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo:
|
Esth 4:15
|
Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit:
|
Esth 6:10
|
Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
|
Esth 7:9
|
Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
|
Esth 7:10
|
Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
|
Esth 8:2
|
Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam.
|
Esth 8:7
|
Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.
|
Esth 12:6
|
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo ejus pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
|