Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Manus

Ex 17:12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Ex 19:13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
Deut 17:7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
Deut 21:7 et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt:
Deut 32:27 Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.
II Reg 3:34 Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
II Reg 18:18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
I Esd 8:22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
Iob 10:8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente præcipitas me?
Ps 43:3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos et expulisti eos.
Ps 88:22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
Ps 113:15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
Ps 118:73 JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Prov 12:24 Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est tributis serviet.
Cant 5:14 Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.
Eccli 25:32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
Eccli 51:26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi;
Isa 48:13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
Isa 59:3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Lam 4:10 JOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Ezech 33:22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius.
Zach 4:9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
I Tim 5:22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.