Ex 9:13
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
|
Num 16:5
|
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
|
Num 22:41
|
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
|
Deut 28:67
|
Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
|
Idc 17:10
|
Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
|
Idc 19:8
|
Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
|
Idc 19:27
|
Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut cœptam expleret viam: et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
|
I Reg 11:10
|
Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
|
I Reg 22:23
|
Mane mecum, ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.
|
II Reg 11:12
|
Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera:
|
Tob 10:8
|
At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
|
Iob 24:14
|
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
|
Ps 5:5
|
Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
|
Ps 89:6
|
Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
|
Eccles 11:6
|
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
|
Cant 7:12
|
Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.
|
Dan 5:25
|
Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares.
|
Dan 5:26
|
Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
|
Mt 21:18
|
Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
|
Mt 27:1
|
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
|
Lc 24:29
|
Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
|
Io 21:4
|
Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
|