Gen 41:51
|
Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
|
Gen 46:20
|
Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
|
Gen 48:5
|
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
|
Ios 16:4
|
possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim.
|
Idc 1:27
|
Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis.
|
IV Reg 20:21
|
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
|
IV Reg 21:1
|
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba.
|
IV Reg 21:11
|
Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis:
|
IV Reg 21:16
|
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
|
IV Reg 21:18
|
Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo.
|
IV Reg 21:20
|
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
|
IV Reg 23:12
|
Altaria quoque, quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
|
IV Reg 23:26
|
Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam: propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.
|
I Par 3:13
|
procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
|
I Par 3:14
|
Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
|
II Par 32:33
|
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem: regnavitque Manasses filius ejus pro eo.
|
II Par 33:1
|
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
|
II Par 33:9
|
Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.
|
II Par 33:13
|
Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
|
II Par 33:20
|
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.
|
II Par 33:22
|
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
|
II Par 33:22
|
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
|
II Par 33:23
|
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
|
Iudith 8:2
|
et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ:
|
Iudith 16:26
|
Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses, vir ejus.
|
Ps 59:9
|
Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus;
|
Ps 107:9
|
Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus,
|
Isa 9:20
|
Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.
|
Mt 1:10
|
Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
|