Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Magnus

Tob 13:1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
Ps 47:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Ps 144:3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis.
Ps 146:5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus; et sapientiæ ejus non est numerus.
Eccli 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.
Eccli 43:5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
Ier 32:19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
Dan 14:17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
Dan 14:40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
Act 20:37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,