Mt 8:19
|
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
|
Mt 12:38
|
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
|
Mt 17:23
|
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
|
Mt 19:16
|
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
|
Mt 22:16
|
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
|
Mt 22:24
|
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
|
Mt 22:36
|
Magister, quod est mandatum magnum in lege?
|
Mt 26:18
|
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
|
Mc 2:16
|
Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
|
Mc 4:38
|
Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
|
Mc 9:16
|
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
|
Mc 9:37
|
Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
|
Mc 10:17
|
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
|
Mc 10:20
|
At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
|
Mc 10:35
|
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
|
Mc 12:14
|
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
|
Mc 12:19
|
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
|
Mc 12:32
|
Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
|
Mc 13:1
|
Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
|
Lc 3:12
|
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
|
Lc 7:40
|
Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
|
Lc 9:38
|
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
|
Lc 10:25
|
Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?
|
Lc 11:45
|
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
|
Lc 12:13
|
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
|
Lc 18:18
|
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
|
Lc 19:39
|
Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
|
Lc 20:21
|
Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
|
Lc 20:28
|
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
|
Lc 20:39
|
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
|
Lc 22:11
|
et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
|
Io 1:38
|
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
|
Io 8:4
|
et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
|
Io 11:28
|
Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
|
Io 13:13
|
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
|
Io 13:14
|
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.
|
Io 20:16
|
Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).
|