I Reg 13:2
|
Et elegit sibi Saul tria millia de Israël: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
|
I Reg 13:5
|
Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
|
I Reg 13:11
|
Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,
|
I Reg 13:16
|
Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas.
|
I Reg 13:23
|
Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
|
I Reg 14:5
|
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa.
|
I Esd 2:27
|
Viri Machmas, centum viginti duo.
|
II Esd 7:31
|
Viri Machmas, centum viginti duo.
|
Isa 10:28
|
Veniet in Aiath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
|
I Mach 9:73
|
Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
|