Ios 10:10
|
Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
|
Ios 10:16
|
Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
|
Ios 10:17
|
Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
|
Ios 10:21
|
Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est.
|
Ios 10:28
|
Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho.
|
Ios 10:29
|
Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
|
Ios 12:16
|
rex Maceda unus, rex Bethel unus,
|
Ios 15:41
|
et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
|