Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Libera

Iob 17:3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
Iob 33:24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
Ps 24:22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
Ps 50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ps 108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Ps 141:7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
Eccli 4:9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.
Isa 44:17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu!