Gen 29:16
|
Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
|
Gen 29:17
|
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
|
Gen 30:9
|
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
|
Gen 30:13
|
Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
|
Gen 30:16
|
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
|
Gen 30:19
|
Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
|
Gen 31:14
|
Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri?
|
Gen 33:7
|
Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
|
Gen 49:31
|
Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.
|