Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Lex

Ps 18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Ps 36:31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
Prov 13:14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Mal 2:6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
Lc 16:16 Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Rom 4:15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
Rom 5:20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:
Rom 8:2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Gal 3:12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.
Gal 3:21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
Heb 7:28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.