Deut 17:9
|
Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
|
Deut 24:8
|
Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.
|
Deut 27:9
|
Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui:
|
Ios 21:10
|
filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est).
|
Ios 21:20
|
Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
|
Ios 21:27
|
Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
|
Idc 17:13
|
Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
|
Esth 11:1
|
Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.
|