Lc 16:20
|
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
|
Lc 16:25
|
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
|
Io 11:1
|
Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
|
Io 11:2
|
(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
|
Io 11:11
|
Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
|
Io 11:14
|
Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
|
Io 12:1
|
Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
|
Io 12:2
|
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
|