Lc 16:23
|
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:
|
Lc 16:24
|
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
|
Io 11:5
|
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
|
Io 12:9
|
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
|
Io 12:10
|
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
|
Io 12:17
|
Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
|