Idc 18:7
|
Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
|
Idc 18:14
|
dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
|
Idc 18:27
|
Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,
|
Idc 18:29
|
vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur.
|
I Reg 25:44
|
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
|
II Reg 3:15
|
Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais.
|