Ex 8:10
|
Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
|
Lev 16:16
|
et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
|
Num 2:5
|
Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
|
Num 2:12
|
Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
|
Num 2:27
|
Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
|
Num 4:49
|
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.
|
Num 9:5
|
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
|
I Reg 6:5
|
Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
|
I Reg 8:8
|
Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
|
III Reg 20:4
|
Responditque rex Israël: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.
|
IV Reg 14:3
|
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quæ fecit Joas pater suus, fecit:
|
I Par 7:29
|
Juxta filios quoque Manasse Bethsan, et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
|
I Par 17:15
|
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
|
I Par 23:27
|
Juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
|
I Esd 10:12
|
Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
|
Ps 33:19
|
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
|
Isa 50:8
|
Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.
|
Ier 10:2
|
Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes,
|
Ezech 39:24
|
Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.
|
Osee 10:10
|
Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
|
Osee 13:6
|
Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
|
Soph 1:14
|
Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
|
Heb 11:13
|
Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
|