Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Justus

II Par 12:6 Consternatique principes Israël et rex dixerunt: Justus est Dominus.
Tob 3:2 dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
Esth 14:7 coluimus enim deos eorum. Justus es Domine:
Iob 34:5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
Ps 91:13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Ps 118:137 SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
Ps 144:17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Prov 10:30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
Prov 11:8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
Prov 13:25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
Prov 18:17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
Prov 20:7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Prov 24:24 Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Sap 4:7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit;
Isa 41:26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.
Isa 57:1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
Ier 12:1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt?
Lam 1:18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
Dan 9:14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus.
Act 1:23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
Rom 1:17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.
Col 4:11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
Heb 10:38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
Apoc 16:5 Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: