Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Justitia

Iob 29:14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 84:14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Ps 88:15 Justitia et judicium præparatio sedis tuæ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
Ps 118:142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
Prov 11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Prov 11:6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Prov 13:6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
Prov 14:34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
Sap 1:15 Justitia enim perpetua est, et immortalis.
Ezech 33:12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
Rom 1:17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.
Rom 3:22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: