IV Reg 10:9
|
Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos?
|
Ps 36:29
|
Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
|
Prov 8:8
|
Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;
|
Sap 5:16
|
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
|
Isa 24:16
|
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
|
Isa 41:10
|
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
|
Act 7:52
|
Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis:
|
Act 18:7
|
Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
|