Iob 34:4
|
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
|
Prov 26:10
|
Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
|
Eccli 3:2
|
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
|
Ier 26:11
|
Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
|
Bar 6:53
|
Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ.
|
Osee 12:2
|
Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
|
Zach 7:9
|
Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
|
Iac 2:13
|
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.
|