Act 12:3
|
Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
|
Act 14:4
|
Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.
|
Act 17:17
|
Disputabat igitur in synagoga cum Judæis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
|
Act 18:4
|
Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judæis et Græcis.
|
Act 18:5
|
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.
|
Act 18:19
|
Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
|
Act 19:13
|
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.
|
Act 19:17
|
Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
|
Act 19:33
|
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
|
Act 20:3
|
ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
|
Act 20:21
|
testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
|
Act 21:20
|
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
|
Act 22:12
|
Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
|
Act 22:30
|
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
|
Act 23:12
|
Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.
|
Act 23:20
|
Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
|
Act 23:27
|
Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
|
Act 24:5
|
Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum:
|
Act 24:27
|
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
|
Act 25:9
|
Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
|
Act 25:10
|
Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
|
Act 26:2
|
De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
|
Act 26:7
|
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
|
Act 28:19
|
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
|
Rom 9:24
|
Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
|
I Cor 1:23
|
nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
|
I Cor 1:24
|
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
|
I Cor 9:20
|
Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:
|
I Cor 10:32
|
Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:
|
II Cor 11:24
|
A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
|
I Thess 2:14
|
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis:
|