Io 8:52
|
Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
|
Io 8:57
|
Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
|
Io 9:18
|
Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:
|
Io 9:22
|
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
|
Io 10:24
|
Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
|
Io 10:31
|
Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
|
Io 10:33
|
Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
|
Io 11:8
|
Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
|
Io 11:31
|
Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
|
Io 11:36
|
Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
|
Io 18:20
|
Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
|
Io 18:31
|
Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
|
Io 19:7
|
Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
|
Io 19:12
|
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
|
Io 19:31
|
Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
|
Act 2:5
|
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est.
|
Act 2:11
|
Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
|
Act 2:14
|
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
|
Act 9:23
|
Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi, ut eum interficerent.
|
Act 13:45
|
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
|
Act 13:50
|
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
|
Act 14:2
|
Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
|
Act 14:18
|
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
|
Act 16:20
|
et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi:
|
Act 17:5
|
Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
|
Act 17:13
|
Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi, quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
|
Act 18:12
|
Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
|
Act 18:14
|
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Judæi, recte vos sustinerem.
|
Act 19:10
|
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
|
Act 19:14
|
Erant autem quidam Judæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
|
Act 21:11
|
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
|
Act 21:27
|
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
|
Act 23:25
|
(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
|
Act 24:9
|
Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
|
Act 24:19
|
Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me:
|
Act 25:7
|
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare.
|
Act 26:4
|
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
|
Act 26:21
|
Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
|
Act 28:29
|
Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
|
Rom 2:9
|
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
|
Rom 10:12
|
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
|
I Cor 1:22
|
Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
|
I Cor 12:13
|
Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
|
Gal 2:13
|
Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
|
Gal 2:15
|
Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
|