Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Judæ

I Mach 9:13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
I Mach 9:22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.
I Mach 9:23 Et factum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
I Mach 9:26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
I Mach 9:28 Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ:
I Mach 9:31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.
I Mach 13:8 et responderunt voce magna, dicentes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui:
II Mach 12:21 Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in præsidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
II Mach 12:22 Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
II Mach 14:17 Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
II Mach 14:18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
II Mach 15:15 Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem:
II Mach 15:17 Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
Mt 2:5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:
Mc 6:3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
Lc 3:33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,
Io 13:26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
Act 9:11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.