II Par 2:16
|
Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.
|
I Esd 3:7
|
Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
|
I Mach 10:75
|
et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat: et oppugnavit eam.
|
I Mach 15:35
|
Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.
|
Act 9:36
|
In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
|
Act 9:43
|
Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
|
Act 10:23
|
Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
|
Act 11:5
|
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
|