II Reg 8:18
|
Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
|
II Reg 20:23
|
Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos.
|
II Reg 23:20
|
Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
|
II Reg 23:22
|
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
|
III Reg 1:8
|
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
|
III Reg 1:26
|
me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
|
III Reg 1:32
|
Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
|
III Reg 1:36
|
Et respondit Banaias filius Jojadæ regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
|
III Reg 1:38
|
Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
|
III Reg 1:44
|
misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
|
III Reg 2:25
|
Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.
|
III Reg 2:29
|
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam, filium Jojadæ, dicens: Vade, interfice eum.
|
III Reg 2:34
|
Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
|
III Reg 2:35
|
Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
|
III Reg 2:46
|
Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
|
III Reg 4:4
|
Banaias filius Jojadæ super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes.
|
I Par 11:22
|
Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos Ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
|
I Par 11:24
|
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
|
I Par 18:17
|
Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
|
I Par 27:5
|
Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio, erat Banaias filius Jojadæ sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia.
|
II Par 22:11
|
Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum.
|
II Par 24:2
|
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.
|
II Par 24:14
|
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
|
II Par 24:20
|
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
|
II Par 24:25
|
Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
|