Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Japheth

Gen 5:31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
Gen 6:10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
Gen 7:13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
Gen 9:18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
Gen 9:23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
Gen 9:27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
Gen 10:1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
Gen 10:2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
Gen 10:21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
I Par 1:5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
Iudith 2:15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.