Num 22:35
|
Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
|
I Reg 23:25
|
Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum: et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
|
III Reg 18:2
|
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.
|
IV Reg 4:5
|
Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat.
|
IV Reg 8:9
|
Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
|
Esth 4:17
|
Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia, quæ ei Esther præceperat.
|