Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Iterum

III Reg 22:16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
IV Reg 1:13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
II Par 18:15 Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
Sap 13:8 Iterum autem nec his debet ignosci.
Sap 14:1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Ezech 20:23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
II Mach 13:22 Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit:
Mt 4:8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
Mt 5:33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.
Mt 13:45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
Mt 13:47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
Mt 18:19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
Mt 20:5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Mt 21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Mt 22:4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
Mt 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Lc 23:20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
Io 8:12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
Io 9:15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
Io 18:7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
Io 18:27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
Act 18:21 sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso.
II Cor 11:16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
I Io 2:8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.