Num 25:14
|
Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
|
Idc 7:14
|
Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus.
|
I Reg 14:22
|
Omnes quoque Israëlitæ, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthæi, sociaverunt se cum suis in prælio. Et erant cum Saul, quasi decem millia virorum.
|
I Reg 17:11
|
Audiens autem Saul, et omnes Israëlitæ, sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
|
I Reg 17:24
|
Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
|
I Reg 31:7
|
Videntes autem viri Israël, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul, et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
|
Act 2:22
|
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
|
Act 3:12
|
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
|
Act 5:35
|
dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
|
Act 13:16
|
Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
|
Act 21:28
|
Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
|
Rom 9:4
|
qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
|
Rom 9:6
|
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:
|
II Cor 11:22
|
Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.
|